- RECINUS et RECINIUM, item RICINIUM
- RECINUS et RECINIUM, item RICINIUMdicitur servio, quod pallim muliebre vocat Lamprid. in Alexandro; c. 41. Festo Recinium (ita enim meliores libri habent) est omne vestimentum quadratum ——— vel toga, quâ mulieresutebantur, praetexta clavô purpureô.Nempe pro toga vel pallio mulieribus fuit, sub quo tunicam vel cycladem gestabant; et pallium quidem dicebatur, quod esset quadratum: toga veor etiam vocabatur, quod in modum togae a dextro latere in laevum humerum ponebatur. Unde Ricinium Varroni, quod eius dimidia pars retro reiicertur. Pallium certe et ricinium idem: Hinc riciniati plan ipedes mimi Festo, qui palliati in veter. Glossar. dicuntur. Similiter Iovem palliatum unô locô dicit Arnobius, quem aliô riciniatum appellat. Pallium simplex interpretatur Nonius, Ricinium, quod nun mafurtium dicitur, palliolum femineum breve. Varro ταφῇ Μενίππου nihilo magis dicere nusliebre, quam de muliebri ricinio pallium simplex. Idem de vita Pop. Rom. l. 1. et quo mulieres in adversis rebus ac luctibus, quum omnem vestitum debicatierem ac luxuriosum postea institutum ponunt, ricinia sumunt. Ubi primum ricinium exponebat Nonius, palliolum femineum breve: secundô locô, simplex pallium, quod gestabant mulieres in luctibus etc. A reiciendo vocem deducit Varro; Servius a rica: rica autem et ricnium prope eadem res. Ricinium omne vestimentum quadratum, ut vidimus: Rica quoquePompeio, vestimentum quadratum, fimbriatum, pupureum, quô Flaminicae pro palliolo utebantur; aliter Flammeum, item Venena, tum. Aliô locô ricas et riculas, parva recinia interpretaturut palliola ad capitis usum facta. Utrumque enim et Rica et Ricinium pallium erat, quô mulieres caput operiebant; nisi quod rica proprie gestamen Flaminicae diceretur. Varro tamen etiam aliis mulieribus attribuit, cum sacrificium facientes caput velarent. Vide Salmaf. ad Vopisc. in Vita Aureliani, c. 45. et infra in voce Rica ac Ricinium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.